- POENITENTIARIUS
- POENITENTIARIUSnomen est dignitatis, in eadem communione, in Ecclesiis Cathedralibus institutae, in Concilio Tridentino, sess. 24. c. 8. et sess. 14. c. 7. Sic autem dicitur, penes quem facultas est casus Episcopis, ut vocant, reservatos absolvendi. Sed et ante Concilium hoc fuisse Paenitentiarios, qui interdum ab Episcopis per villas et oppida in Quadragesima fuerint destinati, ut imbecilles, impotentes et pauperes a casibus, qui Maioribus reservari soliti, absolverent, probatum it Car. du Fresne ex Concilio Arelatensi A. C. 1260. can. 16. et Charta Everardi Episcopi Ambianensis, A. C. 1218. quâ in sua Ecclesia tres personatus erexit, Praecentoriam, Magisteriam Scholarum et Paenitentiariam: Paenitentiarius vero locô nestri Confessiones audiet, de quacumque parte dioecesis ad ipsum referantur, exceptis Confessionibus Curatorum nostrorum et Magnatum et Baronum, quas nobis reservamus: Ad illum etiam, tamquam ad illum quem post nos in officio hoc proximum esse volumus, dubitationes si quae emergent, in foro Paenitentiali, iubemus reportari, Paenitentias iniunctas ab aliis Confessoribus relaxare poterit, aut mutare, prout secundum Deum viderit expedire. Idem Socratem addit, Hist. Eccl. l. 5. c. 19. scribere, regnante Deciô, in singulis Eccles. ordinatum Presbyterum, qui paenitentiae praeesset, atque tum primum in stitutos Confessarios, colligi posse, contra Baronium, ad A. C. 255. n. 9. ut et supra vidimus, ubi de Consitendiritu, in Eccles. vetere Latina, et Graeca, hodiernaque Romana usitato. In quarum media Nectarius Episcop. Constantinopolit. Ambrosii ςύγχρονος, privatam confessionem, τῷ ἐπὶ τῆς μετανοίας Πρεσβυτέρῳ, i. e. Presbytero Paenitentiario, ob ingens scandalum a Paenitentiario quodam datum, abolevit, sequentibus eum omnibus fere Episcopis Orientis, uti ostendimus ibidem etc. In specie vero Paenitentiarii Ecclesiae Romanae ex Pontificiis Officialibus sunt. Ex PResbyteris enim Ecclesiae Romanae quosdam, auctore Anastasiô Bibliothecariô constituit Simplicius Papa, super paenitentes, qui iis praeessent et eorum exomologeses seu confessiones audirent: Hic constituit adsanctos, Petrum, Paulum et Laurentium, hebdomadas, ut Presbyteri ibidem manerent, propter paenitentes et Baptismum etc. Horum primus hodie Magnus Paenitentiarius dicitur, quâ dignitate unus e Cardinalibus fungitur, de cuius officio pluribus agit Octav. Vestrius, de Iudiciis Aulae Rom. l. 1. Guil. Britto de istiusmodi Officiali, l. 12.Dic Iacobo Papae, vice qui delicta reorumAudit, et absolvit confessos rite reatus. etc.apud Car. du Fresne ubi supra. Vide quoque Dom. Macrum, in Hierolex.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.